voynich kézirat, tabula smaragdina
Verum, sine mendatio, certum et verissimum Quod est inferius, est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius ad perpetranda miracula rei unius Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione Pater eius est Sol, mater eius Luna, portavit illud ventus in ventre suo, nutrix eius terra est Pater omnis thelesmi totius mundi est hic Vis eius integra est, si versa fuerit in terram Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram et recipit vim superiorum et inferiorum. Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat a te omnis obscuritas Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis. Quia vincit omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit Sic mundus creatus est Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic Itaque vocatus sum Hermes Trismegistos, habens tres partes philosophiae totius mundi Completum est quod dixi de operatio solis
Beszolda